- NODUS seu NODI Societas
- NODUS seu NODI SocietasOrdo Militaris 300. militum, institutus a Ludovico Tarentino Rege Siciliae, A. C. 1352. ita dictus, quod singuli istius Ordinis milites Nodum seu Nodellum aureum, (ornamenti species fuit) gemmis interstinctum, ad pectus deferrent, in mutuae amicitiae symbolum, ut ex Matth. Villaneo l. 3. c. 79. et ex Tract. MS. de Institut. eiusd. Ordin. docet Car. du Fresne in Histor. Franco. Byzantina l. 8. num. 13. Istiusmodi Militis epitaphium apud Carolum de Lelis in Familtis Neapolit. tale exstat.: Hic iacet strenuus Miles Colutius Bozzutus, qui fuit de societate Nodi illustris Ludovici Regis Siciliae, quem modum in campali bello victoriose dissolvit, et dictum nodum relegavit in Hierusalem, qui obiit anno Domini 1370, etc. Car. du Fresue Glossar. Vide quoque supra Cuneus; uti de lemnisco nodato, qui post balnei ceremoniam Militi, longiori tunicâ induto, ad sinistrum humerum, mediô aevô solebat alligari, infra voce Stigmatiae; aliquid etiam supra, ubi de Laqueatis vestibus: de nodis vero fibulisque vestium, infra ubi de Tunica inconsutdi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.